라틴어 문장 검색

quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:2)
secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se naturae est ferventioris et idcirco terram perurit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 2:1)
Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis compitisque congesta colligere, licet filicem sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum con-gerere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 6:1)
Parum autem diligentis existimo esse agricolas, apud quos minores singulae pecudes tricenis diebus minus quam singulas itemque maiores denas vehes stercoris efficiunt totidemque singuli homines, qui non solum ea purgamenta, quae ipsi corporibus edunt, sed et quae colluvies cohortis et aedificii cotidie gignit, contrahere et congerere possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 8:2)
Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur,1 permixtis paleis cum amurca, quae salem non accepit, et rigetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:1)
Tum aequata paviculis vel molarilapide condensetur et rursus superiectis paleis inculcetur atque ita solibus siccanda relinquatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 1:3)
At ubi paleis immixta sunt frumenta, vento separantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:1)
Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:5)
Aridum si dabis, parcius praebeto, quoniam vires maiores habet, priusque aqua macerato, et exemptum paleis permisceto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 4:4)
Minus commode tuemur armenta paleis, quae ubique et quibusdam regionibus solae praesidio sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 3:3)
Licet etiam, si est leguminum inopia, et eluta et siccata vinacia, quae de lora eximuntur, eum paleis miscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:3)
Paleae vero equis stantibus substernendae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 1:5)
Quod facile evitabimus,si aut stabula roboreis axibus constrata, aut diligenter subinde emundata fuerit humus, et paleae superiectae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 2:3)
Paleis vero, quae paene omnibus regionibus, abundant, etiam gliscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 1장 1:5)
Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION