라틴어 문장 검색

idem purgationes quoque eodem uolumine expulit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 17:5)
Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 26:1)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:4)
Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 3:2)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 2:3)
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 3:1)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:4)
neque enim semper concoctionem res expectat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:2)
suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 3:2)
Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 3:1)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 2:2)
eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:3)
si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet adhibenda bis die frictio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:4)
cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 23:2)
deinde, si tantum non ali corpus apparet, causam eius attendere, et si cibi minus aliquis quam debet adsumpsit, adicere, sed paulatim, ne, si corpus insuetum subita multitudine onerauerit, concoctionem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION