라틴어 문장 검색

Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 15:4)
Peracta sementi sequens cura est sartionis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 1:2)
Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:2)
item peracta sementi, quibus requiescunt, dies triginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:3)
Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 1:1)
sed iuncto advenere non permittitur nec adportatas serere neque terram aperire neque arborem conlucare, sed ne sementem quidem administrare, nisi prius catulo feceris, nec faenum secare aut vincire aut vehere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 3:3)
Iam illa generum separatio summam commoditatem habet, quod vinitor cuique facilius suam putationem reddet, cum scit cuius notae sit hortus quem deputat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 7:1)
Ac multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis vinitor summittat, prolixisne flagellis incitet an angusta putatione vitem coerceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 7:3)
Ablaqueationem deinde sequitur talis putatio, ut ex praecepto veterum auctorum vitis ad unam virgulam revocetur, duabus gemmis iuxta terram relictis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:1)
Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:2)
Nobis neque angusta putatione coercenda semina videntur, nisi si admodum invalida sunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 1:4)
Sed nec utique verna omnibus regionibus melior putatio est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 3:1)
Putationem sequitur iam pedandae vineae cura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 12장 1:1)
nisi si tamen gracilitas vitis alicuius angustiorem putationem desiderant cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 4:3)
Neque enim alia est ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION