라틴어 문장 검색

Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
Nam ut hoc breui liqueat exemplo, eandem corporis rotunditatem aliter uisus aliter tactus agnoscit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:20)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
Rotunditas aedis monstrat huiusce sideris speciem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:3)
Nihil tam indignum toleratu quam quod aures nostras Graeca lingua captivas tenet, et verborum rotunditati adsentiri cogimur circumventi volubilitate sermonis qui ad extorquendam fides agit in audientes tyrannum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 1:2)
Ultima Lageae stirpis, perituraque proles, Degener, incestae sceptris cessure sororis, Cum tibi sacrato Macedon servetur in antro, Et regum cineres exstructo monte quiescant, Cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam Pyramides claudant, indignaque Mausolea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:35)
Non mihi pyramidum tumulis evulsus Amasis Atque alii reges Nilo torrente natabunt?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:29)
Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI1)
Marmora parva quidem, sed non cessura, viator, Mausoli saxis pyramidumque legis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXIII1)
cyclades vero non ideo dicuntur, quia in rotunditate sunt, sed quod longo ordine eas circumire necesse est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1266)
nam a rotunditate in acumen levatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6803)
quasi στρογγυλῶπασ a rotunditate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6494)
falarica venit de hoc telo legitur quia est ingens, torno factum, habens ferrum cubitale et rotunditatem de plumbo in modum sphaerae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7021)
unde natum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes collocarentur columnae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8493)

SEARCH

MENU NAVIGATION