라틴어 문장 검색

ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 6:7)
Cicada acerbum noctuae convicium Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere Cavoque ramo capere somnum interdiu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.2)
Noctua ut vidit sibi Nullum esse auxilium et verba contemni sua, Hac est aggressa garrulam fallacia:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.6)
Noctua egressa e cavo Trepidantem consectata est et leto dedit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.11)
Voces resolvit icta Python numine:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.4)
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:7)
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae, cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2202)
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt, solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:4)
o quotiens iacet Python in hydra!
(세네카, Hercules Oetaeus 1:51)
adsit ad cantus meos lacessere ausus gemina Python numina.
(세네카, 메데아 11:12)
siue in finitimo gemuit stans noctua tigno, seu uoluit tangi parca lucerna mero, illa dies hornis caedem denuntiat agnis, succinctique calent ad noua lucra popae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 333)
laeva parte tenet vasta dulcedine raucam caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas continet atque alio resonantes murmure nervos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem42)
cui certat et noctua.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 5:9)
"te viridis Python Thebanaque mater ovantem horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu dapibusque profanis instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권248)
"qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque aut Cirrham tauris Anemorianque supinant Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam ferre sitim Python amnemque avertere ponto, omnibus immixtas cono super aspice laurus armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas hic deus innumera laxavit caede pharetras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권168)

SEARCH

MENU NAVIGATION