라틴어 문장 검색

Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
Quod quacumque venis, Cosmum migrare putamus Et fluere excusso cinnama fusa vitro, Nolo peregrinis placeas tibi, Gellia, nugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LV1)
Sic quacumque vagus gressumque oculosque ferebat, Tonsilibus sertis omne rubebat iter.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX4)
'commotis' autem 'sacris' ideo dixit, quia in sacrorum renovatione commovebantur simulacra:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3023)
quacumque quacumque ratione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 141)
posito de semine quacumque ratione proiecto, vel ab avibus, vel ab hominibus, ne incipiat esse industriae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 141)
maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:2)
quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:10)
quin etiam movetur nobiscum, quacumque enim imus qua movemur videtur quasi locum dare et cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 83:6)
ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret atque idem ornatus oreretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 118:5)
Idque semen inclusum est in intuma parte earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:6)
nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae quam nos incolimus continuatione distantium, deos consulere censemus ob has causas quas ante diximus, his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum terras ab oriente ad occidentem colunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 164:3)
Sunt autem multi, et quidem cupidi splendoris et gloriae, qui eripiunt aliis, quod aliis largiantur, iique arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos quacumque ratione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 58:1)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Quicquid erit igitur quacumque ex arte, quocumque de genere, orator id, si tamquam clientis causam didicerit, dicet melius et ornatius quam ipse ille eius rei inventor atque artifex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION