라틴어 문장 검색

et quadridui quidem sermonem superioribus ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, de quo disputaremus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 11:3)
At si Nodi constituantur in Octantibus post quadraturas, id est inter C & A, D & B, intelligetur ex modo expositis quod, in transitu corporis P a Nodo alterutro ad gradum inde nonagesimum, inclinatio plani perpetuo minuitur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 62:10)
Idem pro Cluentio ait se totam causam vetere instituto solum perorasse, et pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus, quae per plures dies - ut necesse erat - latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum grandem quidem unum tamen coartasse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 8:1)
nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) scholis Aristoteles praecipere artem coepit, noto illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:1)
Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장1)
Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:3)
S. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post annum nonagesimum, cum vacationem procurationis ab C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et velut exanimem a circumstante familia plangi iussit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 122:2)
Cumque ita sine cibo et potu, sine uoce et auditu, quatriduo perseueraret, quinta demum inlucescente die, quasi de graui experrectus somno, exsurgens resedit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:4)
sic finem iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in urbem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 32:3)
senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 262:2)
litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis studiis celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 644:1)
quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 382:1)
maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 29:2)
per quas paludes quadriduo et tribus noctibus sine ulla requie iter fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII Periocha2)
ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus aedilibus memoriae proditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 554:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION