라틴어 문장 검색

eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 157:4)
traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 158:1)
C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
approbantibus cunctis et ad eam quam habebat classem, adsumptis tribus quadriremibus, navigat Patara.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 175:2)
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:2)
ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 607:1)
crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장16)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius . parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum quinum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장4)

SEARCH