라틴어 문장 검색

illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장5)
Vides hominem non eruditum nec ullis praeceptis contra mortem aut dolorem subornatum, militari tantum robore instructum, poenas a se inriti conatus exigentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 5:4)
Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 10:1)
sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:4)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
quaesitor non mutabit pronuntiationem suam.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 7:11)
Quo te penulati in militum quidem non vulgarem cultum subornati, quo, inquam, te isti efferunt ?
(세네카, 행복론, Liber III 122:3)
Quaesitor est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:11)
Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 34:1)
Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere - et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant, expectant annos, donec paulatim colorem diuturnitas ducat - , sed ego vereor, ne consuetudo, quae rebus adfert constantiam, hoc vitium mihi altius figat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 4:2)
quaesitor non mutat pronuntiationem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.22)
Non unus alta sede quaesitor sedens iudicia trepidis sera sortitur reis.
(세네카, Hercules Furens 11:9)
hic ego quid sibi haec vellet in illis superbiae nimiae, nimiae in istis humilitatis forma mirari, nec ultro tamen causas interrogare, cum subornatus unus e turba factiosorum dat sese mihi consalutandum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:1)
alioquin, si distuleris nostram sterilitatem facundis fecundare colloquiis, aucupabimus nundinas involantum et ultro scrinia tua coniventibus nobis ac subornantibus effractorum manus arguta populabitur inchoabisque tunc frustra moveri spoliatus furto, si nunc rogatus non moveris officio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION