라틴어 문장 검색

Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam."
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 14:1)
Cesset ira - quaeso - paulisper:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:1)
"Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 11:1)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 7:1)
Proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 10:2)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae subsidiis affluentes, alimenta servabant, quae navigiis vehebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 15:1)
Proinde pacatis auribus accipite (quaeso) simplicioribus verbis dicentem, quod conducere arbitror in commune.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 7:2)
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis et profutura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 7:1)
Dic, sodes, ubi sella nitens, ubi nobile frenum?
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:13)
quaeso, quid habent isti uersus re aut uerbo pudendum, quid omnino quod philosophus suum nolit uideri?
(아풀레이우스, 변명 6:5)
accipe quaeso, Maxime, et contemplare;
(아풀레이우스, 변명 61:14)
Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis uel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
(아풀레이우스, 변명 66:1)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)
"totam sodes epistulam cedo:"
(아풀레이우스, 변명 80:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION