라틴어 문장 검색

subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 58:1)
ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 393:1)
Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 469:2)
quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 663:1)
quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 476:1)
Maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:2)
vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 189:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION