라틴어 문장 검색

Et sicut abhominatio est superbo humilitas, sic execratio divitum pauper.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:38)
Adicias enim secundum familiaremloquelam, sive querelam:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:8)
ac deinde querela de justorum dilata mercede diluitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 1:4)
quae occurrens querelae humanae, eo quod justi qui praecesserunt, videantur usque ad judicii diem, per plurimum scilicet temporis, debita sibi remuneratione fraudari, mirabiliter ait coronae esse similem illum judicii diem (IV Esdr.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:14)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur (I Thess.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:11)
Simul querela criminoso adimitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:7)
8. Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:2)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit) perlaturos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 10:1)
Quo exstincto cum maledictis execrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, impurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem affirmabat occisum, praetendens quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat (ut ante rettulimus), cum Amidam vidisset excisam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 8:1)
Transeuntes ad expeditionem per Thracias, concitatae equitum peditumque turmae, blandeque acceptae et liberaliter, cum essent omnes in unum quaesitae iamque exercitus species apparebat, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam, quod eum suis animis defensabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 9:1)
Et quoniam asserebat Athanaricus, sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris, ne solum calcaret aliquando Romanum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 9:2)
Iouis aurem terra querelis Perculit et causam, cur foret egra, dedit.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:4)
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum, Sollicitat mentem iusta querela senis:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION