라틴어 문장 검색

Hac igitur amoenantis temporis juventute, nullis rerum exhilarata favoribus, priorem virgo non potuit temperare tristitiam, sed currum in terra humilians, propriis humum venustando vestigiis, ad me pudico pervenit incessu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:1)
nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:9)
Hi in aliena gratulatione tristantur, in aliena tristitia gratulantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:14)
Ipsi vero artifices in se sui magistri figurantes tristitiam, suis silentium indixerant instrumentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:7)
Quamvis enim mens mea hominum vitiis angustiata deformibus, in infernum tristitiae peregrinans, laetitiae nesciat paradisum, tamen in hoc amoenantis gaudii odorat primordia, quod te mecum videat ad debitae vindictae suspiria suspirare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:4)
Dum hoc verborum compendio Genius suae orationis formaret excursum, suae exclamationis quasi aurora nascente, tristitiae tenebras paulisper abstractans, salvo suae dignitatis honore, Natura Genio gratiarum jura persolvit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:6)
Dux, audita hac injuria et querimonia suorum, praecepit ut universi ad arma contenderent cum omni equitatu quem illic adunaverat, cognita invasione Malevillae, et absque mora ut peregrinos insequerentur, in caput eorum reddentes universa mala [0396C] quae sibi illata sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 22:1)
«Petre, domino imperatori graves de te tuisque querimoniae allatae sunt, eo quod in regno ipsius praedam et seditionem tuus fecerit exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 28:4)
Cujus rei, et caeterarum injuriarum querimonia, usque ad aures regis suorumque principum perlata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:8)
«Pervenit querimonia ad dominum nostrum regem de injuriis, quas regno suo intulistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:7)
Turci quoque in tristitia ad suos remeantes aliquot diebus quieverunt, non timere ab illo die Christianos circumvagos insequi praesumentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 110:9)
Compatrix et Odorsonius, duo ex principibus meis fidelissimi, in hac legatione tecum [0479C] erunt ad faciendam querimoniam injuriarum nostrarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:3)
In risu et deliramento verba et querimonias hujus rex Corrozan accepit, leviter in aures misit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:1)
et vultu in terram dimisso, non ultra super querimoniis Solymani frustra mirati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:7)
[0481B] Jam die adveniente, unanimiter ex decreto et jussu regis convenerunt, quibus rex verba et querimonias Solymani, et calumnias a Christianis illatas aperuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION