라틴어 문장 검색

Atque ut eius letalem ululatum cognovere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias, obvolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes aggrediuntur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:3)
Nam diffidentiae, inquit, et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 19:1)
In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione, ecquid est quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:1)
Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 8:1)
Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 3:2)
At rex, videns moderationem et constantiam eius in iis quae affarmabat asserendis absque haesitatione aliqua aut vacillatione, et cum iis protestatoinibus quae decebant, cum etiam testimonium suum vitae et animae suae periculo se defensurum recipiebat, eum semoveri iussit, et multum prius questus de fortuna sua apud consilium mandavit ut Stanleius in cubiculo eius proprio intra turrim quadratam, ubi prius manserat, custodiretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:4)
In quibus maiorem in modum questus est de malitia regis Scotiae et de crudeli ac praedatorio bello quo Angliam invaserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:2)
Mane uir hic facto surgens, iam limine fracto, Flebilis et mestus dat inanes undique questus, Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:5)
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:19)
Anguis ab antiquo uicio consuetus iniquo, Semper et infestus mortalibus, est ita questus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:4)
Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 14:1)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION