라틴어 문장 검색

vel quia iucundi odoris, ut "sic positae quoniam suaves miscetis odores".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 623)
Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite et premite, quia plenum est torcular: exuberant torcularia, quia magna est malitia eorum.
(불가타 성경, 요엘서, 4장13)
scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 3:7)
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum; vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장3)
Sed etiam sic, quoniam id domino placet, quid aliud dicendum est, nisi quia recte sumus?
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:4)
oscilla autem dicta, sive quoniam capita et ora hostiarum in summis perticis figebantur, sive quia hunc lusum Osci dicuntur frequenter ex- ercuisse et rem per Italiam sparsisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38921)
quae nunc saltim post pacis initam pactionem quia fidelibus animis foederabuntur, apices nostri incipient commeare crebri, quoniam cessant esse suspecti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 1:2)
quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, ut sic positae quoniam suavis miscetis odores.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 728)
Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippive committere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum sententiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia sed in factione est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 14:1)
Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:5)
"quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominari."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 1:4)
ideo autem Diomedem Aetolum dicit, quia pater eius Tydeus Aetolus fuit, qui ad Argos fugit, quoniam fratrem patris sui occiderat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2393)
et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis.
(불가타 성경, 토빗기, 14장4)
Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (Quas Aesopias, non Aesopi, nomino, Quia paucas ille ostendit, ego plures fero, Usus vetusto genere, sed rebus novis), Quartum libellum, cum vacarit, perleges.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.4)
Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION