라틴어 문장 검색

nam qui id quod vitari non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:3)
Talia autem vitra Objectiva vitris Ellipticis & Hyperbolicis praeferenda sunt, non solum quod facilius & accuratius formari possint, sed etiam quod penicillos radiorum extra axem vitri sitos accuratius refringant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 29:4)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:1)
Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:2)
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, Et sit humus cineri non onerosa tuo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 945)
ille dabat tacitis animo responsa quieto noctibus, hic geminas rex Numa mactat oves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권449)
Venit ad stabula avia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:6)
hunc ego non venerer, qui caelo visus humique inventus rex atque Deus moderatur utrumque naturae specimen, tumuloque inferna refringens regna insurgentes secum iubet ire sepultos?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3210)
o tortuose serpens, qui mille per meandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum33)
hoc est sepulcrum, quo Deus, dum corpus extingui sinit atque id sepultum suscitat, mortis refregit carcerem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae21)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
qui si quiescat nec monentem neglegat, pacem quieta 1 diligat germanitas, unum atque vivum fassa vivorum Deum.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말16)
sedes ubi fata quietas ostendunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION