라틴어 문장 검색

his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 301:1)
inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 161:1)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 421:3)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
Nam quinquies iiij sunt xx, quinquies vero ij sunt x. Et xx denarii duplus est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 2:7)
Nam quinquies quinque, qui fit xxv, ab v progressus in eosdem desinit v. Et si hos rursus quinquies ducas, in eosdem v eorum terminus veniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION