라틴어 문장 검색

censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)
militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 136:1)
his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 596:1)
dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 93:1)
equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 687:2)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:3)
in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 55:1)
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장27)
Haec fuit a Romulo annua ordinata dimensio, qui, sicut supra iam diximus, annum decem mensium dierum vero quattuor et trecentorum habendum esse constituit, mensesque ita disposuit, ut quattuor ex his tricenos singulos, sex vero tricenos haberent dies.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION