라틴어 문장 검색

Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:3)
Hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum, sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam afflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 6:1)
Sensit immensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus, liventibusque maculis interfusus, animam diu colluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, (minus centum dies) secundo et decimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 6:1)
Perit autem hoc exitu Valens, quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor imperasset et decem, parvo minus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 1:1)
Numerus occisorum ex parte rebellium fuit circa bis mille hominum, cum totus eorum exercitus numerum sedecim millium (ut dictum est) complesset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:14)
Et convenerunt simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장20)
Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장1)
Et mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi applicuerunt ad Ierusalem;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장3)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui murum atrii sanctorum interioris et destruxit opera prophetarum. Et coepit destruere.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장54)
venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장4)
At vero si his intermisso senario septenarium iungam tota in sedecim summa concrescit, id est quarti quadrati numerositas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:6)
Huic si copules septem, sedecim quadrati forma se suggerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:9)
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 8장1)
Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:3)
Tali consitioni Iulius Atticus abunde putat esse malleolorum sedecim milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 16장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION