라틴어 문장 검색

Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
Tot tribubus et curiis et decuriis ructantibus acescit aer:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:6)
alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:1)
Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium, dic agedum inquit, Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt censor fuisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:2)
vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 93:1)
et erat familiaris usus, quod scribam quaestor Q. Petilius in decuriam legerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 348:1)
atque nisi gnatam tecum huc iam quantum potest adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3101)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
Graecorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장31)
ita rem inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae rerum praeessent, consociant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION