라틴어 문장 검색

Hos nisi de flava loculos implere moneta Non decet:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XII Loculi eborei1)
nam Antonius Augusti sorore contempta postquam Cleopatram duxit uxorem, monetam eius nomine in Anagnia civitate iussit feriri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6846)
aut certe de quinquennali bove, id est perfectae aetatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 18310)
nam Pythagorica virtus est quinquennale silentium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5645)
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te, Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:3)
ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:1)
quocirca Iunonem illam appellatam Monetam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 146:8)
Quod idem dici de Moneta potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 101:11)
quocirca Iunonem illam appellatam Monetam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 146:8)
quod idem dici de Moneta potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 101:12)
ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 7 6:1)
Rogavit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerneremque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum reliquum omne Heracleotarum et Tianorum civitatibus redderem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quinquennales agonas, qui Traiani appellarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:1)
"aera dabant olim, melius nunc omen in auro est, victaque concessit prisca moneta novae, nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus, aurea:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권122)
Candida, te niveo posuit lux proxima templo, qua fert sublimes alta Moneta gradus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권352)
arce quoque in summa Iunoni templa Monetae ex voto memorant facta, Camille, tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권125)

SEARCH

MENU NAVIGATION