라틴어 문장 검색

castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 1:1)
qui nunc it per iter tenebricosum illuc unde negant redire quemquam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 34)
itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 57:1)
negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:3)
quod item de Africano, de Laelio, cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis etiam nescio quid augustius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 1:5)
deinde, ubi erubuit - vis enim est permagna naturae - , confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:5)
cum autem negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 59:10)
cum idem omnino, quia nihil semper suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum, nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem eius reliquam faciat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 29:6)
Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:7)
inquam negat se quicquam de illius adoptione tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:10)
negavi me cuiquam negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 19:9)
P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 26:7)
probas enim meum consilium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:4)
sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:3)
a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION