라틴어 문장 검색

Dux itaque vitae suae diffisus, nec precibus suis aut ullis pretiosis donis videns se quidquam proficere, Baldewinum a turri remisit, se per fenestram funiculo a solio laxans exivit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:4)
sed seorsum ductum monuit, ne quidquam de omnibus quae audierat ulli indicet, ne populus, prae timore et augustia deficiens, a bello subtraheretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 92:5)
Circumstetere igitur hoc per triduum et trinoctium, et cum neque acclivitas ipsa sine discrimine posset adiri letali, nec cuniculis quicquam geri, nec procedebat ullam obsidionale commentum, maesti excedunt, postrema vi subigente maiora viribus aggressuri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 13:2)
"nec quicquam ibi rerum nec formositas ulla, sed infernus somnus ac vere Stygius, qui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporis nebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaque semita coli lapsam possidet;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:158)
Num igitur quicquam illorum ita fieri necessitas ulla compellit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:5)
et nunc ille sua non quemquam sorte moveri, non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 215:1)
agmina, nec quisquam primus ruit aut super ullus linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 673:1)
nec foederis ulla spes erit aut irae quisquam modus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 287:1)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
nescis quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII16)
nam neque quo possit genus ullum materiai effugere ex omni quicquam est , neque in omne unde coorta queat nova vis inrumpere et omnem naturam rerum mutare et vertere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 7:5)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidi quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:1)
si ulla meretrix domum meam introivit aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:4)
'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta credis et ulla pati sine te loca?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 516:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION