라틴어 문장 검색

Quocirca omnia inventa, quae censeri possunt magis nobilia (si animum advertas), in lucem prodiere, nullo modo per pusillas enucleationes et extensiones artium, sed omnino per casum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 311:1)
Quocirca particulares propositiones non habent praerogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:9)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
At nos hujus rei tabulam fecimus satis accuratam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:5)
quod sonorum tam accuratae differentiae, quales sint voces articulatae, per aerem undequaque vehantur, atque per foramina et poros etiam ligni et aquae (licet admodum extenuatae) penetrent, quin etiam repercutiantur, idque tam distincte et velociter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 410:13)
Similiter, modi accurati obturationis vasorum, per consolidationem et lutum sapientiae, ut loquuntur chymici.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:5)
quocirca cum tabulas conficimus, illae omni studio sunt investigandae, et in tabulas referendae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:7)
Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:9)
Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 12:2)
In quibus accures, quod inest ut rite figures, Cantus et in partes, quibus hoc bene congruit, aptes:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:7)
Prouidus accuret sibi lector, ut ista figuret Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:13)
sive accuratam meditatamque profert orationem, est quoddam sicut ipsius dictionis, ita gaudii pondus et constantia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 5:3)
quocirca struit illa nefas Lemnoque merenti exitium furiale movet.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 109:1)
9. Preferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:1)
Pulmonum morbo, corporisque debilitate correptus, munia militaria obire haud poterat, quocirca, ineunte vere anni millesimi septingentesimi quinquagesimi noni, imperio se abdicavit, Vernoniumque ad montem secessit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SECUNDUM.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION