라틴어 문장 검색

Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπο`ν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:2)
Imo nunquam de illo loquitur quin statim excurrat in sermones de regum magnorum miseriis, quod non cum aequalibus suis, sed tantum cum servis conversari eis concedatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:7)
Et quod utcunque archidux ad res Perkini connivere tantum simularet, secreto tamen eiusdem incoepta promoveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:4)
postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 2:1)
sed tantum eum esse generum Amata cupiebat, quod etiam legimus quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 317)
Exhilaratus ego non tantum quia praedam videbam, sed etiam quod fortuna me a turpissima suspicione dimiserat, negavi circuitu agendum, sed plane iure civili dimicandum, ut si nollent alienam rem domino reddere, ad interdictum venirent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:5)
Mox dicta finierat, omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:1)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:18)
Deinde, quod haec una peraget librarius hora, Nec tantum nugis serviet ille meis;
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I4)
quod ideo dicit, quia hemithei cum volunt tantum videntur, ut fauni, nymphae, Silenus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 244)
Seneca Lucilio suo salutem Hodierno die non tantum meo beneficio vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 801)
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 1:3)
idque melius, quam quod iis placuit, qui statum eundem facti nominaverunt, tanquam de praeterito tantum et tantum de facto quaereretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 123:6)
Accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes, quod haec quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari, ut congrua vobis et profutura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION