라틴어 문장 검색

tot fuerant illic, quot habet natura, colores, pictaque dissimili flore nitebat humus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권293)
at mihi iam videor patria procul esse tot annis, Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 102)
agitant miserum tot verbera linguae, quot laudata Dei resonant miracula Christi.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3128)
facta est terrigenae domus unica maiestatis, et tot templa deum Romae quot in orbe sepulcra heroum numerare licet;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권69)
"rimas patentes invenit vox edita multisque fusa rictibus reddit sonos hinc inde plures, et profatur undique Christi Patrisque sempiternam gloriam, tot ecce laudant ora quot sunt vulnera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1224)
"' his Maccabeos incitans stimulis parens hostem subegit subiugatum septies, quot feta natis, tot triumphis inclyta;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1323)
"quot membra gestat, tot modis pereat volo."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1372)
primum tecti apice in conum cacuminato, cum ab angulis quadrifariam concurrentia dorsa cristarum tegnlis interiacentibus imbricarentur (ipsa vero convenientibus mensuris exactissima spatiositate quadratur, ita ut ministeriorum sese non impediente famulatu tot possit recipere sellas quot solet sigma personas), fenestras e regione conditor binas confinio camerae pendentis admovit, ut suspicientum visui fabrefactum lacunar aperiret, interior parietum facies solo levigati caementi candore contenta est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 5:2)
si forte pure velle habere dixerit, tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 174)
litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, quotve soporiferum grana papaver habet, silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur, quot tenerum pennis aera pulsat avis, tot premor adversis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 211)
quot nube soporis inmunes oculi per tot discurrere partes, tot loca sufficerent et tam longinqua tueri?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:163)
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, aequore quot pisces, fronde teguntur aves, quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:38)
Nunquid ignoras quod, si rogarem Patrem de mea liberatione, non id obtinerem absque dilatione per tot etiam angelorum legiones, quot vos estis homines mihi tanquam discipuli adhaerentes, et in defensionem meam, si possetis, parati?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:16)
Hoc enim modo quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:9)
Certissimum est tot esse pro turbis vota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION