라틴어 문장 검색

rabido ore habitum futurae orationis ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4512)
nam ideo eos, qui rabidi canis morsu continguntur, aquam refugere et, ni cito subveniatur, perire siti, quia nifus eius animalis, quod contrarium umori sit, similiter in corpore humano saeviat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2735)
rabidae tigres absunt malum Armeniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1511)
vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 50:9)
illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 16:5)
"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
. . . | Itaque ad casae ostiolum processi . . . |cum ecce tres anseres sacri | qui, ut puto medio die solebant ab anu diaria exigere, | impetum in me faciunt foedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:6)
Per nos Scylla patri caros furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1216)
filia purpureos Niso furata capillos pube premit rabidos inguinibusque canes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:220)
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est, fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:5)
dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 2:3)
plenaque curvato pandere vela sinu, pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:1)
rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
Ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION