라틴어 문장 검색

sic formae triplicis procax iuventus tellurem pede proterens voraci currebat capitum stupenda gressu et cum classica numinum sonabant mox contra tonitrus resibilante audebat superos ciere planta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem16)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide, ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 423)
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem, et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 429)
audio, sed non abire possum ab his regionibus, ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua perdidit civem innocentem falso testimonio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2133)
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 569)

SEARCH

MENU NAVIGATION