라틴어 문장 검색

licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60111)
velatasque comas vittatas, ut victori velatum auro vittisque iuvencum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1741)
inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 996)
his adiungit hylam Hylas puer, Thiodamantis filius, ob speciem Herculi fuit carissimus, quem secutus navigantem cum Argo- nautis, in finibus Ioniis iuxta Moesiam apud fontem Caici amnis cum aquatum isset, a nymphis raptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 431)
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat Laius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 71:1)
Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus interpellaverat mimicam mortem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:28)
Quamquam sic amasti iuvenem ut hoc potius quam de illo sileri velis, a me praesertim cuius praedicatione putas vitam eius ornari, memoriam prorogari, ipsamque illam qua est raptus aetatem posse restitui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 3:2)
Sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis, Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 712)
Quaeque ratum triplici pollice netis opus, Quique per infernas horrendo murmure valles Inperiuratae laberis amnis aquae, Quasque ferunt torto vittatis angue capillis Carceris obscuras ante sedere fores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:5)
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli Est Larisaeis raptus ab hoste rotis, Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe , Corpore lustravit non diuturna suo , Utque novum passa genus Hippomeneide poenae Tractus in Actaea fertur adulter humo, Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus, Ultores rapiant turpe cadaver equi . Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olim Fixa sub Euboico Graia fuere sinu ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 16:1)
Inoo lacerata est altera raptu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:10)
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 3:2)
iamque insertato reserarat viscera cultro vittatus de more senex manibusque cruentis tractabat trepidas letali frigore fibras, postremosque animae pulsus in corde tepenti callidus interpres numeris et fine notabat:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3148)
et lapis illic si stetit, antiquus quem cingere sueverat error fasceolis vel gallinae pulmone rogare, frangitur et nullis violatur Terminus extis, et quae fumificas arbor vittata lucernas servabat, cadit ultrici succisa bipenni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2352)
vittatus olim pontifex adscitur in signum crucis, aedemque, Laurenti, tuam Vestalis intrat Claudia.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.161)

SEARCH

MENU NAVIGATION