라틴어 문장 검색

ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장2)
ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro demonstrare atque explicare potest.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장4)
qui autem ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장6)
Musicen autem sciat oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum temperaturas possit recte facere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장42)
non enim in tantis rerum varietatibus elegantias singulares quisquam consequi potest, quod earum ratiocinationes cognoscere et percipere vix cadit in potestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장63)
Igitur in hac re Pytheos errasse videtur, quod non animadvertit ex duabus rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius ratiocinatione, ex his autem unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis effectus, alterum commune cum omnibus doctis, id est rationem, uti medicis et musicis et de venarum rythmo et pedum [motus];
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장66)
de artis vero potestate quaeque insunt in ea ratiocinationes polliceor, uti spero, his voluminibus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sapientibus cum maxima auctoritate me sine dubio praestaturum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장78)
et primum in aedibus sacris aut e columnarum crassitudinibus aut triglypho aut etiam embatere, ballista e foramine , quod Graeci περίτρητον vocitant, navibus interscalmio, quae διάπηγμα dicitur, item ceterorum operum e membris invenitur symmetriarum ratiocinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장19)
venustatis vero, cum fuerit operis species grata et elegans membrorumque commensus iustas habeat symmetriarum ratiocinationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장9)
namque principiis, quae Graeci στοιχεῖα appellant, ut omnia, corpora sunt composita, id est e calore et umore, terreno et aere, et ita mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium animalium in mundo generatim qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장18)
haec autem vitia efficit fervidum ab certis partibus caelum, cum insidit in apertas venas plus quam patitur e mixtionibus naturali temperatura corpus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장20)
Sed si qui voluerit diligentius haec sensu percipere, animadvertat attendatque naturas avium et piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장24)
exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장17)
ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장5)
etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam ad usum meliorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION