라틴어 문장 검색

esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:14)
Sed adhuc magis culpanda est illa definitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:15)
[1] Opiniones meas aggressus est vir doctissimus Mauritius Cantor [2] meque inpulit, ut, quae minus recte de Boetii arte ratiocinandi et computandi statuerat, refellere conarer argmentis quam maxime certis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:3)
In pag. 401 v. 10 post longitudine lacuna statuenda est Intercidit enim scamni definitio.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:13)
Secundum antiquiorem vero modum alia est paris numeri definitio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia secundum antiquiorem modum divisio paris et inparis 1:1)
Ac definitio quidem huius comparationis talis est. Sesquitertius est, qui minori comparatus habet eum semel et eius tertiam partem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De superparticulari eiusque speciebus earumque generationibus. 6:2)
Namque in his ut in praedictis proportionibus minores numeri omnes addita sub praepositione dicuntur, quorum definitio talis reddi potest.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:3)
Magnus quippe in hac scientia fructus est, si quis non nesciat, quod bonitas definita et sub scientiam cadens animoque semper imitabilis et perceptibilis prima natura est et suae substantiae decore perpetua, infinitum vero malitiae dedecus est, nullis propriis principiis nixum, sed natura semper errans a boni definitione principii tamquam aliquo signo optimae figurae inpressa componitur et ex illo erroris fluctu retinetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:2)
Non ergo inutiliter neque inprovide, qui de hoc mundo deque hac communi rerum natura ratiocinabantur, hanc primum totius mundi substantiae divisionem fecerunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod omnia ex eiusdem natura et alterius natura consistant idque in numeris primum videri 1:9)
Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, uoluptatibus licet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:8)
Similia de prouidentia futurisque rebus ratiocinari patet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:1)
in huius modi igitur lite nos, quibus tam ratiocinandi quam imaginandi etiam sentiendique uis inest, nonne rationis potius causam probaremus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:5)
Ex talibus enim ratiocinatur naturalis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:12)
si ergo definitio ista bene 'quid est' et 'quare' comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:5)
Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION