라틴어 문장 검색

Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 2:1)
Abhinc inter . . . proximo haec narratione disseri continua placuit, ne dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 1:1)
His ego auditis mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare,
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:1)
"Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo ;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:5)
ne vos gravet longa narratio,
(ARCHIPOETA, I14)
Historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum tamen vera narrantur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:9)
Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse sed auxisse quaestionem.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:1)
Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non possis ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta scriptura prohibet, fieres praedicator.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 1:3)
Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 1:1)
Plutarchus in libro quem de Herculis quam diu inter homines fuit animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 2:1)
Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VIII 6:2)
HISTORIAM ab annalibus quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit , quibus rebus gerendis interfuerit is qui narret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 2:1)
ideoque a veteribus, quas narrationes dicimus, insectiones esse appellatas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 5:2)
Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque insectiones appellitaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IX 12:1)
De quo narrationes quas in manibus habemus adeo nudae sunt et ieiunae ut rem relinquant vix credibilem, non tam ob eventus naturam (eiusmodo enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur), sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, praesertim sub initiis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION