라틴어 문장 검색

Ipsius ergo naturam offendit amoris, quae suo coamanti propter hoc retardat amplexus vel eum recusat amare, nisi evidenter cognoverit amantem sibi fidem fregisse."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 4:8)
ergo super omnibus est criminibus evitandum, unde non immerito evidenter divina clamat auctoritas crimen nullum esse gravius fornicatione repertum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 7:3)
Sed nec ipsi Deo tales filii creduntur accepti, sicut evidenter videtur nos sacra scriptura docere, quae dicit:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:13)
Alia quoque ratio evidenter videtur arguere amantes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:1)
Debilitantur homines ex amore triplici satis rationabili causa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:3)
et hoc ex ipsa nominis somni rationabili physicali possumus definitione cognoscere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:7)
Quae rationabilis ratio, quae indiscreta indiscretio, quae indirecta dilectio ita in homine dormire coegit rationis scintillam, ut homo lethaeo sensualitatis poculo debriatus, in tuis legibus apostata fieret;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 33:1)
Sunt alii, qui ea quae internae indignationis supercilium claudit interius, exteriori evidenter eloquuntur silentio:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:7)
Vellem ut rationabilibus tuae disciplinationis propugnaculis contra furiales istorum vitiorum exercitus, meae mentis roborares oppidulum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 64:2)
Patrati sceleris evidentia, clamoris gerens imaginem, humani generis naufragium tibi evidenter eloquitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:6)
Duo solummodo ex duodecim se virili et multa repugnatione a manibus hostium extorquentes, subito in solium, quod fenestratum in vallem respiciebat, evaserunt, gladiis eductis se ab insequentibus [0523A] hostibus valide adeo defendentes, dum caput a fenestris exerentes, Baldewinum ad radicem montis cum suis stantem admonuerunt ut se a dolis observaret, asserentes decem in fide falsa captos, et se in periculo mortis evidenter constitutos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:4)
Magnanimitas est et dificilium rationabilis et spontanea aggressio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 58:1)
Requiras an dicas, quod rationabile sit, an irrationabile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:2)
Rationabilia verba sunt semper dicenda;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:3)
Sit itaque verbum tuum efficax, non inane, rationabile, dulce, suave,molle et non durum, pulchrum et non turpe vel malum, et non obscurum, nonambiguum, non sophisticum, non injuriosum nec seditiosum, non irrisoriumnec dolosum, non superbum nec otiosum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION