라틴어 문장 검색

eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερα`ν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.
(아풀레이우스, 변명 48:10)
Philosophia contra et scientiae intellectuales, statuarum more, adorantur et celebrantur, sed non promoventur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:21)
Atque hoc modo inter empiricam et rationalem facultatem (quarum morosa et inauspicata divortia et repudia omnia in humana familia turbavere) conjugium verum et legitimum in perpetuum nos firmasse existimamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:16)
Etenim inveniuntur in globo intellectuali, quemadmodum in terrestri, et culta pariter et deserta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:2)
Itaque Tu Pater, qui lucem visibilem primitias creaturae dedisti, et lucem intellectualem ad fastigium operum tuorum in faciem hominis inspirasti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:1)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:18)
Rationale enim genus philosophantium ex experientia arripiunt varia et vulgaria, eaque neque certo comperta, nec diligenter examinata et pensitata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 130:3)
At philosophiae genus empiricum placita magis deformia et monstrosa educit, quam sophisticum aut rationale genus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:1)
ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:9)
Pessimum enim omnium est augurium, quod ex consensu capitur in rebus intellectualibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:14)
Itaque optime traducitur illud Phocionis a moribus ad intellectualia:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:17)
quae ex fontibus et veris contemplationibus motuum, radiorum, sonorum, texturae, et schematismi corporum, affectuum, et prehensionum intellectualium, novas vires et augmenta illis impertiri potuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:7)
globi autem intellectualis finis inter veterum inventa et angustias cohibeantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:3)
adeo ut(si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inventio operum utilium desierit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION