라틴어 문장 검색

In cognatos et sanguinis propinquitate coniunctos etiam ad factionem usque propensa fuit, quae res apud proceres ex parte regis, qui regium sanguinem mixtura illa quasi pollui existimabant, magnam ei invidiam conflaverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:5)
Cui rei in causa erat partim exerimientum quod iam exhibuerat rex moderati regiminis sui cum opinione felicitatis coniunctum, partim quod odiosa admodum res esset populo Angliae regem accipere humeris Hibernorum et Germanorum gestatum et introductum, ex quibus nationibus maxima pars copiarum rebellium erat conflata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:5)
Bellum erat illud, ex domini nostri parte, necessitate mera conflatum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:2)
18. Non diu post, rex Scotiae in persona propria, Perkinum secum ducens, Northumbriam exercitu magno invasit, licet ex limitaneis quos subito coegerat maxima ex parte conflato.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 18:1)
ne forte a destructione veterum novi subinde errorum surculi ex ipsa mala complexione mentis pullulent, eoque res recidat, ut errores non extinguantur se permutentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:3)
Tum vero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:11)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)
at in hoc coeunt substantiae, germana plane similitudine devinctae, et conflantur tanquam in unum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:13)
Christallum longo tempore conficitur, vitrum subito conflatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:18)
Hoc enim invidiae molem grandem demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna invidia, seu bene su male gesta premunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:5)
Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam invidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:19)
et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum;
(불가타 성경, 말라키서, 3장2)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장3)
Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:1)
posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION