라틴어 문장 검색

recitauit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:7)
quod Philosophus in tertio Rhetoricorum videtur innuere, ubi dicit quod "proemium est in oratione rhetorica, sicut prologus in poetica, et preludium in fistulatione". 45.
(단테 알리기에리, Epistolae 111:2)
Utilitatem innuit, cum recitaturum se dicit ea que maxime allectiva sunt desiderii humani, scilicet gaudia Paradisi;
(단테 알리기에리, Epistolae 112:9)
Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:33)
In quo satis innuit traditionem postponendam. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:33)
Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in Scripturis, dicens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:27)
coram licet innuat atque rescribat:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI65)
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVIII3)
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
quid autem sit 'mactare' in quarto libro innuimus mactant lectas de more bidentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2028)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)
Possum iam repetere secessum et scribere aliquid, quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus adfui, non auditor fuisse sed creditor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 6:3)
Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 5:1)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)
Cepi autem non mediocrem voluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare voluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si valde vacaret' admoniti - numquam porro aut valde vacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum convenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere voluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION