라틴어 문장 검색

Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 9:2)
sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 1:4)
si in exteriorem interioremue, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recuruatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 16장 2:1)
Ad ultima vero jam ventum esse testantur nares acutae, collapsa tempora, oculi concavi, frigidae languidaeque aures, et imis partibus leniter versae, cutis circa frontem dura et intenta, color aut niger aut perpallidus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 1:2)
atque hinc dextra recurvatum in imo dirigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:3)
spongiam concavam imponere subinde in aqua frigida expressam:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 6:4)
Major tamen in extendendo mora est, ubi recurvato articulo curatio adhibita est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:4)
quam in recurvando eo quod rectum continuerimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 63:5)
At si vel excrevit cicatrix, vel concava est, stultum est decoris causa rursus et dolorem et medicinam sustinere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:1)
super concavam, implentia;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 95:6)
Circa eum inflatae venae quasi recurvantur, haeque pallent, aut livent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 7:6)
Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est, aut hamulo retuso paulum recurvato:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:6)
Tum idem medicus hamulum acutum, paulum mucrone intus recurvato, subjicere extremo ungui debet, eumque infigere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:6)
ubi intentae venae et recurvatae sunt, color pallet, cutis dura est, et levi tactu irritatur, inflammationemque in eas partes, quae conjunctae sunt, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 18:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION