-
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:1)
-
quid praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:4)
-
incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:5)
-
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:9)
-
Non est moratus Stichus, sed et stragulam albam et praetextam in triclinium attulit . . . . . . iussitque nos temptare, an bonis lanis essent confecta.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:1)
-
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
-
' Non ego victrices lauro redimire tabellas Nec Veneris media ponere in aede morer.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1115)
-
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 103)
-
Iam mea votiva puppis redimita corona Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a23)
-
frondibus Actiacis comptos redimita capillos, Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권397)
-
saepe potens voti, frontem redimita coronis, femina lucentes portat ab urbe faces.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권143)
-
interea placidam redimita papavere frontem nox venit et secum somnia nigra trahit.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권453)
-
tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권43)
-
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
-
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)