라틴어 문장 검색

"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Ac dum fodiens, dum irrigans ceteraque incurvus labore deservit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar.
(아풀레이우스, 변신, 9권 29:3)
Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur, iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius qui apud eos accusatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 20:1)
Nam beneficum et liberalem Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non eum qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit, nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 11:1)
CARNEADES Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, superior corporis elleboro candido purgavit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam vigoremque mentis labefaceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XV 2:1)
Attamen ipse ita cum collectoribus papae se gerere solebat ut haud parvum inde commodum sibi redundaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:9)
Etiam illud non infimo loco ponebat, quod prospiciebat se posse nonnullum ex invidia quae in regem Galliae propter Britanniam occuptatum redundatura esset fructum capere in novis amicis et foederatis sibi adiungendis, veluti Ferdinando Hispaniarum rege, quocum semper etiam natura et moribus sympathiam quandam habebat, Maximiliano item, cuius res manifesto agebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 8:12)
Attamen tanto merito inflatior sibi gratiam a rege relatam minime existimavit, saltem non ex mensura pressa et redundante, ut expectabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 17:5)
Quantum ad fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est, quae innumeras benedictiones complectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:22)
Non enim facile quis irriget solum si prius stagni alicuius receptaculum interveniat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:14)
Itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 3:22)
clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.
(불가타 성경, 집회서, 24장37)
Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
(불가타 성경, 집회서, 47장29)
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
(불가타 성경, 호세아서, 6장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION