라틴어 문장 검색

eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 1:4)
in quantum autem censemus defeeturos eos, qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint, cum etiam feracissimi translationem saepe reformident?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:1)
At qui pastinationis impensam reformidant, sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student, paribus alternis omissis spatiis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt,fodiuntque et exaltant in tres pedes, ac per latera fossarum vitem vel malleolum disponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:3)
Quae putatio non debet secundum articulum fieri, ne reformidet oculus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 1:2)
Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 1:2)
Multi sequentes compendium temporis, tales vineas supra quartum pedem detruncant, nihil reformidantes eiusmodi resectionem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:1)
nam illa celerius et latius emoritur, haec tardius et angustius reformidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:5)
Id autem plurimum officit, quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 16:1)
spissum solum et rubricosum reformidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:6)
at quae radicibus exempta et deposita est, biennio reformidat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 4:2)
paulatimque ramuli eius manu detorquentur, quoniam primo biennio ferri reformidat ictum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:4)
Sic perdomiti mox ad aratrum instituantur, sed in subacto agro, ne statim difficultatem operis reformident, neve adhuc tenera colla dura proscissione terrae contundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 8:2)
et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장6)
neque id amicitiae eorum offecit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장10)
quae ab heredibus occultata recitari Tiberius iussit, patientiam libertatis alienae ostentans et contemptor suae infamiae, an scelerum Seiani diu nescius mox quoquo modo dicta vulgari malebat veritatisque, cui adulatio officit, per probra saltem gnarus fieri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION