라틴어 문장 검색

Ea res non aliter accidit,quam si bos aut ex languore aliquo ad maciem perductus est, aut sudans in opere faciendo refrixit, aut si sub onere pluvia madefactus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 2:4)
At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro, omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans ascendit classem cum cineribus Germanici et liberis, miserantibus cunctis quod femina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita, tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et infelici fecunditate fortunae totiens obnoxia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장1)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
Valerius Catullus, consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 1:3)
praeterea Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad terram cornibus detrahunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 3:3)
Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:1)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
nec sua defessum noscunt loca nec sua regem agmina.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 294:1)
agmina Palladios defessus respicit ignes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 655:1)
at defessa labore membra postquam semimortua lectulo iacebant, hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 504)
defessus tamen omnibus medullis et multis langoribus peresus essem te mihi, amice, quaeritando.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 58b3)
Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:8)
"refrigescet caritas multorum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:8)
nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:10)
refrigescit enim cunctando plaga per auras nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION