라틴어 문장 검색

Super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 3:1)
Quibus in sinodo Romanensi cum omni assertione illorum condempnatis, omnino refutati sunt, eisque omni officio sacerdotali ad tempus interdicto dimissi sunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:16)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
(아풀레이우스, 변명 4:18)
etenim in omnibus ad uitae munia utendis quicquid aptam moderationem supergreditur, oneri potius quam usui exuberat.
(아풀레이우스, 변명 18:4)
primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;
(아풀레이우스, 변명 26:4)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
non fuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;
(아풀레이우스, 변명 96:6)
Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim?
(아풀레이우스, 변명 100:1)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
idque facere adortus sum, dum moderationem tuam in prouincialium negotiis contemplor, qua effecisti ut te amare debeant experti propter beneficium, expertes propter exemplum.
(아풀레이우스, 플로리다 9:41)
quis enim a te non amet discere, quanam moderatione optineri queat * * * ;
(아풀레이우스, 플로리다 9:43)
qua moderatione uideor ab omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus.
(아풀레이우스, 플로리다 15:34)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION