라틴어 문장 검색

qui fiat ut arcus in nubibus uarie, duo soles aemula similitudine uisantur, alia praeterea eiusdem modi plurima, quae tractat uolumine ingenti Archimedes Syracusanus, uir in omni quidem geometria multum ante alios admirabilis subtilitate, sed haud sciam an propter hoc uel maxime memorandus, quod inspexerat speculum saepe ac diligenter.
(아풀레이우스, 변명 15:6)
primum igitur argumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;
(아풀레이우스, 변명 26:4)
mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare.
(아풀레이우스, 변명 52:4)
quae omnia tam falsa, tam nihili, tam inania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutabo, ut medius fidius uerear, Maxime quique in consilio estis, ne demissum et subornatum a me accusatorem putetis, ut inuidiam meam reperta occasione palam restinguerem.
(아풀레이우스, 변명 65:10)
o subtilitas digna carcere et robore!
(아풀레이우스, 변명 79:8)
Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim?
(아풀레이우스, 변명 100:1)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
"Mirus prorsum homo, immo semideus vel certe deus, qui magnae artis subtilitate tantum efferavit argentum:"
(아풀레이우스, 변신, 5권7)
Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:18)
Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 15:1)
Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 4:1)
Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 5:1)
Set tot verba tamen in paucissimas litteras cludere, inprobae cuiusdam subtilitatis est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIV 6:2)
Nam et tres et tris posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 11:2)
et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION