라틴어 문장 검색

non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et Africae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:7)
tum certe per hanc instantiam decisoriam abjudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressivum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:4)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:11)
etiam fluxus et refluxus maris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:2)
eamque, ne quid oculis aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장17)
ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장24)
eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus [ad os] regerere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:5)
ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 6:5)
neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:7)
Nam sic iuvenum corpora fluxa et resoluta sunt, ut nihil mors mutatura videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 17:2)
deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos regerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 13:2)
deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regeri atque comburi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 4:2)
Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:1)
praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum, nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION