라틴어 문장 검색

Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 5:1)
Hunc ad finem etiam cohibuit pragmaticam quandam nuper ortam, qua informationes verae super legibus poenalibus exhibitae informationibus aliis illusoriis suffocabantur, exhibitis scilicet per quosdam quos delinquentes ipsi subornarunt, ut ad libitum eorum fieriet litis vel prosecutio vel desertio, atque hoc modo veras prosecutiones (scilicet ne duplex foret vexatio) regerebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:4)
Putate (domini mei) regem nostrum eadem verba vobis regerere circa Normanniam, Gaconiam, Andiam, imo circa regnum Galliae ipsum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:6)
Ac pro certo scire regem suum nec posse nec velle aliquid de iuribus coronae Franciae imminuere, sive in terrorio sive in regalibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:2)
7. Interea ordines parlamenti sine mora flammam conceperunt, inde ab antiquo belli Gallici cupidi, atque etiam praesente occasione excitati ut honorem regis et regni ex amissione Britanniae (ut putabant) imminutum repararent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:1)
fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:3)
Postea, quantum spatii per eam compressionem imminutum foret computavimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:9)
Nobilium potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed potestatem imminuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:13)
Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 5:4)
et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
(불가타 성경, 집회서, 47장28)
dicentes: "Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas,
(불가타 성경, 아모스서, 8장5)
Hace autem nobis consideratio maxime proderit in his numeris cognoscendis, quos superfluos vel inminutos perfectosque monstrabimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 15:7)
Alvum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장113)
eamque, ne quid oculis aliisve partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장17)
ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장24)

SEARCH

MENU NAVIGATION