라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim narrationem continebat laboriosam particularium de Perkini patre et matre, et avo et avia, et avunculis et cognatis per nomina et cognomina sua, et in quibus locus sursum deorsum erraverat, ita parum aut nihil proferebat de consiliis eius, aut de iis cum quibus consilia communicasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:13)
Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, sive Regulus, deinde Canicula, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:4)
Divitias cognomine magis proprio vocare nequeam quam ut eas appellem impedimenta virtutis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 1:2)
Secundo loco legum latores, qui etiam vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon, Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem Partitiones edidit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:4)
Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:17)
Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:17)
Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 89:6)
nigrae cognomen est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장423)
nigrae cognomen est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 65:13)
Nigrae cognomen est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 77:11)
gens una fuere tot quondam populi, priscum cognomen et unum appellata Phryges;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:150)
idcirco voluit contempta luce reverti Regulus?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:48)
Ligurum regione suprema pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem," atque illic domitus vix tandem interprete casu agnovit dubii inlusa vocabula fatis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:216)
"Cognomina sumpsit plena ducum genitor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae48)
prorogat aeternam feritas tibi Punica famam, Regule;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:253)

SEARCH

MENU NAVIGATION