라틴어 문장 검색

atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 461:1)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 17:1)
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 95:1)
Thoas negare paci studere Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 531:1)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION