라틴어 문장 검색

Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장301)
At si nervi iuxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장25)
Inter duo vero ossa si per ipsum articulum perruperit, circa volnus duo membra fascis habenisve deliganda et per has in diversas partes diducenda sunt, ut nervos distendant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장48)
nam modo palpebrae superioris summa cutis relaxatur et procidit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장102)
subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장24)
Solet etiam evenire, ut is infans umore distendatur, exque eo profluat foedi odoris sanies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장24)
tum spongiam calidam admovere, ut relaxentur illa et foras prodeant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장3)
Sic quoque reposito osse nervi ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장11)
Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 2:5)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:2)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 2:6)
Prodestque in ieiuno prendere per multas partes cutem et adtrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 5:4)
Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi uertuntur nec spumae profluunt nec nerui distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:3)
multorum etiam nerui distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION