라틴어 문장 검색

Missis enim corrosivis et aquis fortibus, quae viam sibi aperiunt, si possit inveniri corpus proportionatum et magis consentiens et amicum corpori alicui solido quam illud cum quo tanquam per necessitatem commiscetur, statim se aperit et relaxat corpus, et illud alterum intro recipit, priore excluso aut summoto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:2)
Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:12)
Respondit Nero cytharam perite pulsare et accomodare novit, at in imperando chordas interdum nimium distendebat, interdum eas nimium relaxabat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:7)
Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:15)
Cumque nemus iuxta uulpes sic iret onusta Nec per uirtutem putet ales habere salutem, Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus, Arte relaxari reputat molimine tali:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXX. De uulpe et gallo 31:11)
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:21)
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:15)
Pallet albentes hebetata uultus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 3:1)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장7)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari evocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION