라틴어 문장 검색

Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:4)
namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:8)
Opimius, praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 38:5)
ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 18장3)
reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 28장2)
In his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장3)
reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis Rhenum incolant sese cum his coniunxisse,
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 3장4)
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 72장2)
sustinet) parte anteriore, seu potius ut Morgagnius censebat secundac pars summa omnibus reliquis deletis?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1806)
Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 3:1)
et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:2)
reliquos omnes qui adestis impense precatus sim, ut quid vestrum quisque praecipuum sibi annotaverit de Maronis ingenio velut ex symbola conferamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:3)
Chaldaei quoque stellam Herculis vocant quam reliqui omnes Martis appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 6:2)
nam 'hic bos' et 'o bos' producitur, sicut 'his bubus' et 'ab his bubus'. nam reliqui omnes casus brevem habent syllabam primam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 863)
huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius Nerva non indisertus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION